SOCIETAS S. F RANCISCI SALESII

 

{1 [103]} {2 [104]}

 

 

DE SOCIETATE S. FRANCISCI SALESII BREVIS NOTITIA ET NONNULLA DECRETA AD EAUDEM SPECTANTIA

 

 

[è premesso agli scritti attribuiti o attribuibili a Don Bosco]

 

 

 

 


            Iam inde ab anno millesimo octingentesimo primo et quadragesimo Ioannes Bosco Sacerdos una cum aliis ecclesiasticis viris operam dabat., ut simul in unum locum Augustae Taurinorum adolescentulos derelictos et pauperes colligeret, eos ludis exhilararet, eodemque tempore panem divini verbi eis distribueret.

            Anno vero 1844 aedicula penes locum, quod Refugium nuncupatur, divino cultui dicata fuit.

            Anno 1846 Archiepiscopus Taurinensis facultates quas iam antea dederat, amplians decrevit ut omnes, qui buie instituto interessent, ad Eucharistiao sacramentu.m admitti, praeceptum Paschatis ibidem adimplere, et triduanas vel novendiales preces indici possent.

            Cum autem numerus adolescentulorum magis magisque in dies cresceret, annuente Ordinario, duo alia asceteria dedicata sunt; unum anno 1848, alterum 1849. {3 [105]}

            Pitires peculiares facultates iam antea fuerant concessate, quae quidcm omnes confirmatae et adauctae sunt decreto sponte dato die 31 martii anno 4852. Duo praesertim Archiepiscopus tane in animo habuit: omnes facultates ad asceteria administranda concedere, acque Superiorem generalem llorum asceteriorum Ioannein Bosco instituere.

            Hoc autem decretum italicis verbis sic exprimitur:

 

 

PATENTE

 

A Direttore Capo degli Oratorii di s. Francesco ili Sales, del s. Angelo Custode e di s. Luigi in Torino, in favore del Signor D. GIOVANNI BOSCO.

 

 

LUIGI DE MARCHESI FRANZONI

 

CAV. DEL SUPREMO ORDINE DELLA SS. ANNUNZIATA

per grazia dl Dio e della Sede Apostolica

ARCIVESCOVO DI TORINO

 

 

Al molto Rev. Sig. D. GIOVANNI BOSCO da Castelnuovo

Sacerdote della Nostra Diocesi SALUTE.

 

            Congratulandoci con Voi, Degno Sacerdote di Dio, elio abbiate con industre carità saputo stabilire la non mai abbastanza commendevole Cono rogazione dei poveri {4 [106]} giovani nel pubblico Oratorio di s. Francesco di Sales in Valdocco, giudichiamo cosa giusta il testificarvi mercé le presenti il Nostro perfetto gradimento con deputarvi effettivamente Direttore Capo spirituale del l’ Oratorio di s. Francesco di Sales, a cui vogliamo siano uniti e dipendenti quelli di s. Luigi Gonzaga e del s. Angelo Custode, affinché l’ opera intrapresa con si felici auspizi progredisca e si amplifichi nel vincolo della carità a vera gloria di Dio e a grande edificazione del prossimo, conferendovi tutte le facoltà, che sono necessarie ed opportune al santo scopo.

            Mandiamo intanto, ad inserirsi negli atti della Nostra Curia Arcivescovile queste Patenti per originale, con facoltà al Nostro Cancelliere di rilasciarne copia.

            Dato in Torino addi trent'uno marzo l' anno mille ottocento cinquantadue.

 

Firmato: FILIPPO RAVINA Vic. Generale

 

e manualmente

 

Sott. BALLADORE Cancelliere.

 

per copia conforme all'originale.

 

            In fede Torino il 12 maggio 1868.

 

Teologo GAUDI Procancelliero.

 

 

            Interim complures Episcopi easdem regulas exceperunt, acque nasi sani et nituntur ut in suis quoque Dioecesibus huius generis asceteria instituantur. {5 [107]}

            Necesse visum est ut nonnulli adolescentuli graudiori.aetate, derelicti et pauperiores, maxima diligentia a mala via amoverentur. Quod quidem factum est in hospitio s. Francisci Salesii adaperto anno 1846. Numerus hinc receptornm adeo crevit, ut octingenti in praesens sint qui vel artibus vel studiis dant operam.

            Archiepiscopus Taurinensis, cui asceteriorum fructus, spiritus et disciplinae unitas summopere tordi erant, Ioanni Bosco Pontificem Maximum adeundi consilium dedit, quo lumina et regulae haberentur de ecclesiastica Congregatione ad hunc finem instituenda. Itaque anno 1858 idem Ioannes Bosco Sacerdos ah Ordinario suo per litteras commendatus Romam petiit, atque ab admirabili Ecclesiae adsertore Pio IX Pontifiee Maximo benigne exceptus est., qui opus plurimis verbis commendavit. Paterna deinceps bonitate innuit buiusmodi Societatem instituendam esse tamquam Congregationem votorum simplicium, adeo ut socii coram Ecclesia vinculo religionis de facto essent devincti, dum coram seculari societate integra iurium civilium libertate fruerentur.

            Ilisce positis et admissis, constitntiones Salesianae coordinatae et conscriptae sunt, acque per sex annos ad praxim traductae. Tandem post experimentum viginti duornm annortim de opere, de disciplina et de regulis ad Salesianam Societatem spectantibus, habilis commendatitiis litteris pracscrtitn ab Episcopis ecclesiasticae Provinciac Taurinensis, labente anno 1863, ad sacram Congrega tioncm Episcoporum et Regularium postulatio allata est, ut hard Societas sanctae Romanae Ecclesiae suffragium, {6 [108]} consilium et tutamentum haberet. Caetera enim parvi imo nihili habentur si Ecclesiae desit approbatio.

            Praeter spero sacra Congregatio Episcoporum et Regnlarium supplicationem eximia benevolentia excepit, acque ex audientia dici primi iulii 1864, Sanctitas Sua, opus, quod quodammodo ipse inceperat, amplissimis verbis laudare atque commendare dignatus est ad instar Congregationis votorum simplicium, dilata tamen ad opportunius tempus Constitutionum approbatione.

            Attentis vero peculiaribus circumstantiis reg.ularem existentiam buie Societati concedere optimum visum fuit, et Superiorem praesentem generalem ad vitam, eius autem successorem ad duodecim annos in munere permansurum esse instituit.

            Hoc decretum bisce verbis conscriptum fuit:

 

 

DECRETUM.

 

            Pauperiorum adolescentulorum míserans condilionem sacerdos Ioannes Bosco e Dioecesi Tau.rinensi, iam ab anno 1841, aliorum Presbyterorum etiam auxilio fretus, illos in unum colligere, Catholicae fidei rudirnenta edocere, et temporalibus snbsidiis levare instituit. hinc ortum habuit pia Societas, quae a sancto Francisco Salesio nomen habens ex Presbyteris, Clericis et laicis constata Socii tria consueta simplicia vota obedientiae, pau.pertatis et castitatis profitentur; Superioris Generalis, qui Rector Maior nuncupatur directioni subsunt et praeter propriam sanctifieationem, praecipuum hunc {7 [109]} habent finem, ut cum temporalibus, tum spiritnalibus adolesr;entium praesertim miserabilium commodis inserviant. lam inde a piati Congregationis principio, quae ad Luiusmodi consilii rationem pertinere arbitrati sunt, adeo studiose diligenterque curarunt ut maximum ex eorum laboribus Christianae Reipublicae fructum ac cessisse exploratum omnibus sic; et quamplures Antistites in proprins eos Dioeceses advocaverint, quos tam quam solertes strenuosque Operarios in Vinea Domini excolenda sibi adiutores adsciscerent. Verum, praenominato sacerdoti I. Bosco, qui Fundator simulque Superior Generalis piae Societatis est, multam sibi suisque Sociis deesse visum est, nisi idem Societati Apostolica accederet confirmatio. Commendatus ideirco a pluribus Antistitibus praefatam confirmationem a SS. Domino Nostro Pio Pana IX humillimis precibus nuperrime postulavit, et Constitutiones approbandas exhibuit. Sanctitas Sua in audientia habita ab infra Domino Pro Secretario Saerae Congregationis Episeoportun et.Regulariurn sub die prima lulii 1864, memoratam Societatem, attentis Litteris commendatitiis praedictorum Antistituin, uti Congregationem votorum simplicium, sub regimine Moderatoris Generalis, salva Ordinariorum iurisdictione, ad praeseriptum Sacrorum Canonum et Apostolicarum Constitutionum amplissimis verbis laudavit atque commendavit, prout praesentis Decreti tenore landat atque commendat; dilata ad opportunius tempus Constitutionum approbatione. Insuper Sanctitas Sua attentis peculiaribus circumstantiis indulsit, veluti huius Decreti tenore indulget, ut hodiernus MoJerator seu Rector Maior in {8 [110]} suo munere, quoad vixerit, permaneat; quamvis constitutum sit, ut eiusdem piae Societatis Superior Generalis duodecim tantum annis suum oflicium exerceat.

            Datum Romae ex Segretaria Sacrae Congregationis Episcoporum et Regularium hac die 23 Iulii 1864.

 

A. Card. QUAGLIA Praef.

 

STANISLAUS SVEGLIATI Prosecretarius.

 

 

            Huic decreto tredecim animadversiones adnectebantur, quae libenti animo fuerunt admissae atque in constitutionibus accommodatae prout finis et regulae Societatis patiuntur. Episcopus vero Casalensis veluti dioecesanam congregationem adprobavit hoc decreto:

 

 

NOS PETRUS MARIA FERRÈ

 

Dei et Apostolicae Sedis Gratia

 

ECCLESIAE CASALENSIS ERISCOPUS, ET COMES.

 

            Sicuti praecipuum est Episcoporum munus a Vinea Domini totis viribus malas herbas eradicare, ita maxima est eis cura adhibenda ut bonae arbores, quae bonos fructus facere portendant, in eadem Vinea serantur, colantur acque custodiantur.

            Cum autem Divina providentia factum sit, ut Societas a Sancto Francisco Salesio dieta tanquam nova plantatio {9 [111]} in Nostra hac Dioecesi constitueretur, eam omni prorsus animi favore prosequi Nobis est in Consillium.

            Acceptis itaque epistolis supplicatoriis una cum constitutionibus, quas Ioannes Bosco Sacerdos, eiusdem Societatis Superior Generalis, Nobis obtulit, optimum in Domino factum Nobis est visum hanc eamdem Societatem rite adprobare.

            Istius enim Societatis constitutiones quindecim capitulis constant; capitula autem in articulis dividuntur. Finis est Sociorum sanctificatio praecipue per exercitium christianae charitatis erga adolescentulos diebus festis derelictos; pauperiores vero quibusdam.domibus receptos alere; et si bonum Ecclesiae postulaverit, Iuniorum Seminariorum curam suscipere, quemadmodum in hac Nostra Dioecesi, in pago, cui est nomen Mirabello, iampridem est factum, ubi centum circiter et quinquaginta parvuli ad scientiam ac pietatem informantur, quemadmodum eos decet qui in sortem Domini sunt votati. Deinde sacris praedicationibus, cathechesi, bonorum librorum diffusione, ut animarum lucrum Socii obtineant, operam dabunt.

            Attente igitur bisce constitutionibus perlectis, fine, ac forma memoratae Societatis consideratis, peculiari quoque benevolentia permoti erga Domum iam. antea in hac Dioecesi constitutam, ut ipsa magis atque magis firmetur, eiusdemque fructus uberiores evadant;

            Habita ratione commendationis, Antecessoris Nostri, qui eam erigendam curavit, et etiam atque etiam conimendavit;

            Adhaerentes Sacrae Congregationi Episcoporum et {10 [112]} Regularium Decreto, quo hanc Societatem, attentis litteris Commendatoriis plurimorum Episcoporum, Maximus Ecclesiae Pontifex amplissimis verbis laudare et commendare dignatus est viti Congregationem votorum simplicium sub regimine Superioris Generalis:

            Hisce demum omnibus attente consideratís ac perpensis, Societatem a Sancto Francisco Salesio dictam commendandam atque adprobandam esse duximus, uti praesenti Decreto commendamus, et tamquam Dioecesanam Congregationem adprobamus secundum constitutiones Nobis relatas.

            Insuper cum ex memorato Decreto constet Superiorem Generalem eiusdem Societatis esse rite constitutum, Nos benevolenti animo parati sumus omnes facultates et privilegia eidem concedere, quae necessaria aut opportuna videbuntur, ad maiorem Dei gloriam et ad bonum Societatis promovendum.

            Verumtamen cum supralaudata Sacra Episcoporum et Regularium Congregatio absolutam Constitutionum adprobationem ad opportunius tempus distulerit, volumus omnes correctiones ac reformationes, additamenta, quae Sancta Sedes in bis constitutionibus inserere iudicaverit, eadem admittantur, in constitutionibus accommodentur et observentur, sicuti et Nos admittimus et observare intendimus.

            Dum autem hanc Societatem apud omnes Catholicos Episcopos commendamus, ut opere ac consilio eam firmiorem reddant eique pro viribus faveant, Supremum Ecclesiae Antistitem demissis precibus enixe obsecramus, ut absolutam Apostolicam Constitutionum adprobationem huic Societati concedere tandem dignetur. {11 [113]}

            Hanc denique probationem esse tantum Dioecesanam declaramus, salva aliorum Episcoporum iurisdictione.

            Datum Casali, in Aedibus Nostris Episcopalibus, die 13 ianuarii anni 1868.

 

PETRUS MARIA EPISCOPUS.

Can. BRIATTA, Cancell. Episc.

 

            Addidit peculiares facultates alio novo decreto ut sequitur.

 

 

NOS PETRUS MARIA FERRÈ

 

Dei et Apostolicae Sedis Gratia

 

ECCLESIAE CASALENSIS EPISCOPUS, ET COMES.

 

            Rev.mo Domino Ioanni Bosco Fundatori ac Generali Superiori Societatis s. Francisci Salesii, cuius Institutum in oppido huius Dioecesis Casalensis nomine Mirabello erectum veluti Seminarium Dioecesanum Decreto Nostro dici 13 ian. mensis nuper elapsi declaravimus favere summopere volentes, praesentibus litteris ad beneplacitum Nostrum auctoritate Nostra ordinaria:

            1. Facultatem eidem facimus absolvendi ab omnibus peccatis et censuris in hac Dioecesi reservatis, non exceptis iis, quae si non exprimantur, non censentur sub generali facultate comprehendi;

            2. Concedimus ut ipse vel per se vel per moderatores Seminarii Loci Mirabello queat Confessarios extra Dioecesanos ab eorum Ordinariis adprobatos vocare, ut {12 [114]} personis in dito Seminario degentibus et ab externo quoque ibi advenientibus sacramentum Poenitentiae administrent;

            3. Consentimus ut Clerici repetiti Seminarii Philosophiae atque Theologiae operam dantes quotannis ibi sub corum Institutoribus experimenta ac pericula subeant, neque teneantur ordini se accommodare Tractationurn, qui in illaiori Dioecesis Seminario observatur.

            4. Omnes adolescentuli studio dediti, qui in hoc instituto humaniorum litterarum curriculum peregerint, si clericali militiae postea nomen dare voluerint, abs,que allo consueto examine in nostro seminario maiori excipiantur dummodo constet in sortem Domini esse vocatos ci ad nostram Dioecesim pertineant.

            Casali, in. Palatio Episcopali, die 4 mensis aprilis 1868.

 

Con. BRIATTA, Cancell. Episc.

 

 

            Facta tandem postulatione pro absoluta huius societatis approbatione, Summus Pontifex aliis multis benevolentiae signis novum addere volens, pro bono Ecclesiae et pro utilitate eiusdem congregationis sub die 1 martii 1869 hoc decretum benigne concessit. {13 [115]}

 

 

DECRETUM

 

S. CONGREGATIONIS EPISCOPORUM ET REGULARIUM

 

pro Oratorio S. Francisci Salesii.

 

 

DECRETUM

 

            Salus animarum, quarum curam a Principe Pastorum accepit SS. Dominus Noster Pius Papa IX continuo cum vigilem reddit., ut nihil inexpertum relinquat, quo Sacrosancta Catholica fides, sino qua impossibile est piacere Deo, ubique terraram vigeat semper atque angeatur. Quo circa singulari sua Apostolica benevolentia cos potissimum Ecclesiasticos viros prosequitur, qui in societatem adunati, iuventutis curam suscipiunt, eam spirito intelligentiae et pietatis imbuunt, omnique studio ct contentione uberes in vinca Domini fructus virtutis et honestatis afferro conantur. Quum Sanctitas Sua inter huiusmodi societates accenseri noverti Piam Ecclesiasticorum virorum Congregationem quae a s. Francisco Salesio nuncupata anno 1841, a Sacerdote Ioanne Bosco {14 [116]} Augustae Taurinorum erecta fuit, illam sub die 1 Iulii 1864 Apostolicae Landis decreto condecoravit. Ast memoratus fundator nupercime Urbem petiit, atque penes Sanctam Sedem enixe postulavit, ut praefatam congregationem, eiusque constitutiones approbare dignaretur. Summus vero Pontifex in audientia habita ab infrascripto C. Secretario huius sacrae congregationis Episcoporum et Regularium sub die 19 Februarii 1869, attentis litteris commendatitiis plurimorum antistitum enuntiatam piam congregationem, uti societatem votorum simplicium, sub regimine Moderatoris Generalis, Salva Ordinariorum iurisdictione, ad formam Sacrorum Canonum et Apostulicarum constitutionum approbavit, confirmavit, uti praesentis decreti tenore approbat acque confirmat, dilata ad opportunius tempus approbatione constitutionem, quae emendandae erunt iuxta animadversiones ex mandato Sanctitatis Suae iam alias communicatas; excepta quarta, quae modificanda erit prout segnitur: nempe Sanctitas Sua supplicationibus sacerdotis Ioannis Bosco benigno annuens eidem enunciatae piae congregationis Moderatori Generali facultatem tribuit, ad decennium proximum tantum duraturam, alumnis, qui in eiusdem congregationis aliquo collegio vel convictu ante aetatem annorum quatuordecim excepti fuerint vel in posterum excipientur, ac nomen praefatae piac congregationi suo tempore dederunt voi in posterum dabunt, relaxandi litteras dimissoriales ad Tolteuram et Ordines tam Minores quam Maiores recipiendos, ita tamen ut, si a pia congregatione quavis do causa dimittantur, suspensi maneant ab exercitio susceptorum Ordinum, donec de sufficienti {15 [117]} sacro Patrimonio provisi, si in sacris ordinibus sint constituti, benevolum Episcopum receptorem inveniant.

            Contrariis quibuscumque non obstantibus..

            Datem Romae ex sedia Sacrae Congregationis Episcoporum et Regularium sub die 1 martii 1869.

 

Firma A. CARD. QUAGLIA Pref S. S.

et subscripto S. SVEGLIATI Serafimus.

 

            Ita ab originali huic Curiae Archiepiscopali exhibito et restituto

 

            Datum Taurini die 17 aprilis 1871.

 

Th. GAUDI Procancellarius.

 

 

            Cum vero saepe saepius Candidati, qui huic societati, expleto anno aetatis decimo quarto, nomen dederunt, ad ordines essent promovendi, ne in singulis casibus ad sanctam Sedem esset recurrendum, Sanctitas Sna anno 1870 pontificio rescripto benigne indulsit, ut septem huiusmodi alumnis arbitrio superioris eligendis, idem superior litteras dimissoriales relaxare possit. Eadem cogente necessitate, pro aliis decem alumnis idem beneficium concessit pontificio rescripto sub die 14 julii 1871.

 

subscriplo ab EM. CARD.

A. QUAGLIA prefectus. {16 [118]}

 

Salesianae Societatis praesens conditio.

 

            Praesens conditio Salesianae Societatis haec est:

            Quatuor asceteria pro adolescentulis periclit.antibus in quatuor precipuis regionibusTaurinensis civitatis: Hoc est:

1. Asceterium s. Francisci Salesii in paroecia SS. Simonis et Iudae.

2. S. Aloysii Gonzagae in paroecia s. Maximi Ep.

3. S. Iosephi in paroecia s. Petri et Pauli.

4. S. Angeli Custodis in paroecia s. Iuliae.

5. Cura spiritualis etiam geritur in hospitio pro mulieribus e carcere exeuntibus sub titulo: famiglia di s. Pietro.

6. Item in opificio s. Iosephi pro pueltis derelictis.

            Extant similiter septeni domus cornmunionem habentes. Hoc est:

1. Augustae Taurinorum Domus principalis de qua sopra dictum est. Inter alia opificia hic existentia habetur typographia, qua libri de religione et de moribus tractantes eduntur, inter quos singulis mensibus tipis mandantur: Letture Cattoliche et Biblioteca dei classici italiani emendati a beneficio della studiosa gioventù.

2. Apud Lanceum Collegio di s. Filippo Neri in dioecesi Taurinensi.

3. In eadem dioec si collegium sub titulo: Ginnasio e Liceo Valsalic parum ab hac urbe dissitum.

4. In Bargo s. Martini in dioecesi Casalensi sub titulo: Piccolo seminario e collegio di s. Carlo. {17 [119]}

5. Apud Varaginem sub titulo: Collegio civico di s. Giovanni in dioecesi Savonensi.

6. Apud Alaxium in dioecesi Albingaunensi sub titulo: Collegio municipale di s. Maria degli Angeli.

7. Hospitium et ecclesia cum asceterio festivo in dioecesi Genuensi apud s. Petrum ab Arena sub titulo: Ospizio di s. Vincenzo.

            Adolescentuli Divina Providentia Salesianae societati commissi sexcenti supra sex millia circiter adnumerantur. Ex ipsis pars artes diversas exercent, maior pars scientia et pietate imbuuntur et qui in sortem Domini vocati censentur, ad curriculum ecclesiasticum deducuntur; at omnes cura speciali catholicam religionem edocentur.

            Socii huius con gregationis salesianae circiter 300 adnumerantur, qui omnes eiusdem regulas profitentur et observant. Ad operis complementum nihil aliud deest quam apostolica constitutionum ultima approbatio. Hanc singuli socii humillime sed toto corde coram Deo et hominibus exoptant, atque a supremo ecclesiae antistite enixe deprecantur: hanc quatuor supra viginti Episcopi, qui eamdem societatem norunt, per litteras commendatitias postulant inter quos eminentissimi.

 

PHILIPPUS DEANGELIS

Card. Archiep. Firmanus, Canaerlingus etc.

 

IOANNES MARIA ANTONUCCI

Card. Archiepiscopus Anconitanus.

 

COSIMUS CORSI

Card. Archiep. Pisanus felicis recordationis {18 [120]}

 

            Tandem vero benevolcntissimus Archiepiscopus Noster Taurinensis, multis ac magnis benevolentiae signis iam pridem datis aliud novum addere cupiens, amplissimis verbis Salesianam societatem commendavit, acque domum principalem ecclesiamgne adnexam sub titulo Mariae Auxilii Christianorum iuribus Parochialibus ditavit, nec non suorum praecessorum privilegia confirmavit, et ampliavit decreto sub die 25 decembris 1872.

            Nunc Archiepiscopo nostro ceteri etiam ecclesiasticae provinciae taurinensis episcopi, una cum aliis plurimis, Salesianae societatis absolutam approbationem postulant. {19 [121]} {20 [122]}




Copyright © 2009 Salesiani Don Bosco - INE